HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XVIII: Quod sibi nil ascribebant, sed omnia Deo

#Act. III#Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; Joan. XVIII#Deut. XVIII

Viri Israelitae, quid admiramini nos, quasi virtute nostra hoc fecerimus miraculum. Quasi dicat: Non virtute nostra hoc fecimus, sed Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti, et vos potius judicastis Barabbam dimittendum. Nomen ejus, id est nominis ejus invocatio, et fides habita de eo, dedit isti integram sanitatem in conspectu omnium vestrum. Et nunc fratres scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed quia sic praedictum erat ab omnibus prophetis, oportebat impleri. Poenitemini ergo, et confitemini, ut cum venerint tempora refrigerii a facie Domini, scilicet tempus incarnationis, quod revera fuit tempus refrigerii, vel discretio universalis judicii, et redemptio justorum, deleantur peccata vestra. Tunc enim plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima, et cum miserit eum, qui praedicatus est vobis Jesum Christum, quem oportet coelum suscipere, id est ad dexteram Patris sedere usque in tempus resurrectionis omnium nostrum, quae locutus est Dominus a saeculo per os omnium prophetarum, id est usque ad communem omnium resurrectionem. Tunc enim revera omnia complebuntur de Christo a prophetis praedicta. Et ponit exempla de his quae praedixerunt de Christo, et praemittit Moysen.